- NAENIA
- I.NAENIADea funerum, cui veteres Romani sacellum, auctore Festô, extra portam Viminalem, dedicârunt. Vide Vossium in Etymolog. voce Nenia sic enim scribendum: ut et hîc infra.II.NAENIAan ex sono vocis, quem flentes emittunt: an quod eam vocem flendô efferimus; an quod chordarum ultimas Graeci Νήτας dicunt, extrema cantionis vox sic appellata est? Scaliger ex Hebr. plange, plange, Ezech. c. 32. v. 18. ducit, ut Phryges et post eos Graeci veteres νηνιατὸν vocarunt: Carmen erat, quod ad rogum dicebatur. Unde Nonius Marcellus, Naenia, inquit, est carmen ineptum ac inconditum, quod a conducta muliere, quae Praefica diceretur, in quibus propinqui non essent, mortuis exhiberetur. Et Quintil. l. 8. c. 2. Carmen funebre proprie Naenia dicitur. Aliter Νήνιτον i. e. extremum: quemadmodum tibiam, quae in funeribus adhibebatur, Νηνιδόνα vocavit Pratinas Phliasius. Phrygum inventum esse, suggerit Hipponax. Et quiae hoc ultimum erat quod defunctis canebatur, Plautus vocabulum pro fine usurpavit in Pseud. Actu 5. sc. 1. Id, aiens, fuit Naenia ludo. Improprie dein et propter nugas, quae in mortuorum laudem, praecipue in funere infantium, canebantur, pro ineptia cuiuslibet cantus aut sermonis sumitur. Sic Horat. Carm. l. 2. Od. 1. v. 37.Sed ne relictis Musa procax iocisCaeae retractes munera Naeniae.Similiter fabulas suas Naenias per modestiam appellat Phaedrus Fab. l. 3. Prologo ad Eutych. v. 10. Hinc et Iovianus Pontanus vocem ad Nutricias cantilenas traduxit: propterea quod vulgus alicubi in Italia Nenas dicunt, ut opinatur Scaliger, a cantiunculis, quae sint similes cantibus Praeficarum: Cuius carminis angustiis divinus ille vir ita clausit lasciviam immensi sui ingenii, ut aliorum excluserit audaciam. Imo iam Horat. sic usurpavit l. 1. Ep. 1. v. 62.Roscia, dic sedes, melior lex, an puerorum Naenia, quae recte regnum facientibus affert.Et Arnob. l. 7. Somnô occupari ut possint, leves audiendae sunt naeniae. Nec καταβαυκαλήσεις solum veteres Nutricum cantiones, sed et Νύννια, Graecos appellâsse, testis est Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 5. c. 7. Quale illud apud Theocritum. Id. 5.Ε῞υδετ᾿ ἐμὰ βρέφεα γλυκερὸν καὶ ἐγέρσιμον ὕπνον,Ε῞υδετ᾿ ἐμὰ ψυχὰ, δὐ ἀδελφέω ἔυσοα τέκνα,Ο῎λβιοι ἐυνάζοιςθε, καὶ ὄλβιοι ἀὼ ἵκοιςθε.Infantes placidô componite lumina somnô,Dormite ô animae dulces, dormite gemelli,Crastina dum vobis laetis affulserit Eos etc.Vide quoque infra Nenia, it. Praefica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.